- THEMISON
- I.THEMISONMedicus Laodicenus, auditor Asclepiadi Myrleani, quem Pompeii Magni aetate vixisse dicit Vosdsius. Hic cum praeceptor novam sectam condidisset, multa in eo innovavit, tertiamque Sectam fecit: Hinc Senec. Ep. 95. Adice nunc, quod artes quoque pleraeque imo ex omnibus liberalissimae habent decreta sua, non tantum praecepta: Sicut Medicina. Itaque alia est Hippocratis Secta, alia Asclepiadis, alia Themisonis. Ea Themisonis secta fuit Methodica. Meminerunt eius Dioscorides, l. 7. c. 2. Corn. Celsus in prooemis, et Plin. l. 14. c. 17. et l. 29. c. 1. Ubi summum auctorem vocat. Non audiendus autem Interpres Iuvenalis, ad illud Satyr. 10. v. 221.Quot Themison aegros auctumnô occiderit unô.Ubi ait:Themison Archiater illius temporis, cui detrahit.Vult igitur vixisse temporibus Domitiani: nempe non vidit, Themisonis nomen poni p ro quovis Methodico; quia cum primitus multi Themisonem sequi se profiterentur, neutiquam tantum praestarent, ac sectae conditor, sed multis necis causa forent. Crebra quoque mentio Themisonis apud Caelium Aurelianum, ut mittam Paulum Aeginetam, l. 12. c. 15. atque alios. Castellan. in vita Medic. Vossius.II.THEMISONin Pellenide citatur ab Athenaeo, l. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.